Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 17nn
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/n. n. 17/ homunculi, qui, ex Sacra Pagina et Gregorianis

apparitionibus Dei providentiam et

animae immortalitatem statuentes, Atheis irridendi

sui facultatem dederunt. Adversariorum

vero tela iam olim hebetata, quia

nunc nescio a quibus Cyclopibus ad incudem

revocata atque exacuminata, infringenda

obtundendaque sunt (ut aiunt) solido. Nobis

igitur, non popularis aurae rumusculos

quosdam et vanae gloriolae choragia aucupemur,

sed ut Christianam religionem a sceleratissimorum

hominum, ne dicam beluarum,

incursionibus propugnemus, post crebras diuturnasque

cum haereticis decertationes habitas

in 18. nostris libris pro Sanctissimo Oecumenico Concilio

Tridentino conscriptis, Atheorum modo

conatus retundere, reprimere impudentiam,

libidinem fraenare in votis est. Quare primum

hunc librum de Dei providentia, tanquam

aciem quandam composuimus, et adversus

veteres Philosophos direximus, ut qui illorum

praesidio innituntur moderni Athei, eodem

impetu perfracti et labefactati concidant.

Indice